«SRE cardinales, patriarchae, archiepiscopi sive episcopi, abbates, necnon locorum ordinarii, qui privilegiis protonotariorum apostolicorum de numero fruuntur et regularibus ordinibus sunt adscripti, in suis vestibus praelatitiis uti debent colore seu coloribus sui quisque ordinis vel colore violaceo sive rubro.
Si regulares utuntur cappa seu mantello vel cogulla alterius coloris ac habitus ipse, praelati hunc retinent colorem in mantelleto, palliolo et cappa, cum suis subsutis, globulis, ocellis et torulis.
Supervestes hic intelleguntur mantelletum, palliolum humerale et cappa pontificalis.
Praelati canonici regulares:
1 - Lateranenses sancti Augustini sequuntur colorem praelatorum cleri saecularis. Idem faciunt:
2 - Sancti Augustini du Grand saint Bernard et
3 - A sancto Mauritio Agaunensi.
4 - Praemonstratenses utuntur colore albo.
5 - Cruciferi utuntur colore nigro, tamen iuxta Caeremoniale color cleri saecularis adhibendus est sicut etiam
6 - Sanctae Crucis a stella rubea qui colore nigro utuntur.
Praelati monachi:
1 - Congregationum Confoederationis Leonianae Ordinis sancti Benedicti utuntur colore nigro.
2 - Ordinis Emeritarum Camaldulensium OSB albo utuntur colore cum supervestibus nigris.
3 - Sancti Basilii Magni utuntur colore nigro.
4 - Congregationis Vallis Umbrosae OSB nigrum adhibent colorem.
5 - Congregationis Silvestrinae OSB utuntur colore caelestino (bleu foncé), sed antiquitus utebantur colore violaceo-caeruleo.
6 - Congregationis Montis Oliveti OSB utuntur colore albo.
7 - Cistercienses (SOC) utuntur habitu talari albi coloris: supervestes vero sunt nigri coloris cum subsutis, globulis et ocellis pariter nigris, sed caputium cappae ornatur pellibus armellinis vel serico albo, nam utuntur cogulla alba.
8 - Cistercienses strictioris observantiae (Trappistes) se vestiunt uti ceteri monachi Cistercienses, sed adhibent pannum rudiorem.
9 - Cartusiani sancti Brunonis utuntur colore albo, cum supervestibus nigris non secus ac Cistercienses.
10 - Ordinis sancti Pauli primi Eremitae album adhibent colorem.
Praelati ex ordinibus mendicantibus:
1 - Ordinis sancti Dominici: Vestis talaris albi coloris; supervestes nigri coloris cum subsutis, globulis et ocellis albi coloris.
2 - Ordinis Fratrum Minorum sancti Francisci: Color cineris toni levioris. Caputium cappae ornatur pellibus vicuniae.
3 - Ordinis Fratrum Minorum Conventualium utuntur colore cinericeo, licet fratres nunc nigrum adhibeant colorem in habitu.
4 - Ordinis Fratrum Minorum Cappucinorum usque ad annum 1826 utebantur colore cinericeo non secus ac ceteri franciscani. Nunc tamen utuntur colore habitus suae religionis, id est pullo. Caputium cappae ornatur pellibus otter.
5 - Tertii Ordinis Regularis sancti Francisci se vestiunt veluti Fratres Minores.
6 - Ordinis sancti Augustini utuntur colore nigro.
7 - Ordinis Recollectorum sancti Augustini utuntur colore nigro.
8 - Ordinis Emeritarum Discalceatorum sancti Augustini utuntur colore nigro.
9 - Ordinis B. Mariae V. de Monte Carmelo utuntur vestibus talaribus coloris suae religionis seu coloris pulli; supervestes vero sunt albi coloris; cappa magna erit coloris albi cum pellibus armellinis vel serico albo.
10 - Ordinis Fratrum Carmelitarum Discalceatorum se vestiunt non secus ac ceteri carmelitae.
11 - Ordinis Ssmae Trinitatis utuntur colore albo cum supervestibus nigri coloris sicuti monachi Camaldulenses. Super palliolo adhibent crucem rubri-caerulei coloris.
12 - Ordinis B. Mariae V. de Mercede utuntur colore albo cum supervestibus albis uti supra.
13 - Ordinis Servorum Mariae utuntur colore nigro.
14 - Ordinis Minimorum sancti Francisci de Paula utuntur colore nigro.
Praelati clerici regulares:
Octo numerantur ordines clericorum regularium, videlicet Theatinorum; Barnabitarum; Societatis Iesu; a Somascha; Ministrantium infirmis; Minorum; a Matre Dei; Scolopi.
Clerici regulares horum octo ordinum, quando ad cardinalatum vel ad episcopatum seu ad protonotariorum ordinem elevantur, vel ad eorum honoribus fruendum admittuntur, in suis vestibus praelatitiis quoad colorem se conformare debent clericis saecularibus, excluso serico nisi in subsutis et zona seu collario.
Vicarii generales vel capitulares ex canonicis regularibus, seu ex ordinibus monachorum sive fratrum mendicantium assumpti, retinent colorem praelatorum sui quisque ordinis in habitu talari et mantelleto; canonici regulares tamen retinere debent colorem sui ordinis si eorum episcopi regulares utuntur colore violaceo, qui quidem color protonotariis titularibus non competit.
Praelati congregationum:
Sex super octoginta adnumerantur congregationes ecclesiasticae cum votis non solemnibus.
Clerici harum congregationum ad cardinalatum, episcopatum vel praelaturam promoti, quoad colorem vestium praelatitiarum sese omnino conformare debent clericis saecularibus, excluso serico excepto quoad subsuta, globulos, ocellos et zonam seu collarium.
Quoad regolares omnes observa:
Subsutum mantelleti vel pallioli humeralis, globuli et ocelli, necnon zona, collarium, chirothecae eiusdem coloris sint ac vestes ipsae quas ornant sed e serico. Sericum etiam erit subsutum cappae, quod aestivo tempore, pellibus depositis, eorum adhibetur loco. Eiusdem coloris ac vestes, excluso tamen serico, erunt caligae. Biretum et pileolum praelatorum ordinis episcoporum erunt violacei coloris».