00 31/03/2010 15:16

13. I Membri della Commissione Teologica Internazionale, per quanto riguarda gli argomenti trattati dalla Commissione e tenendo conto della loro natura e importanza, conservino il religioso segreto, conformandosi alle norme vigenti circa il cosiddetto segreto professionale.



Le materie che riguardano la collaborazione con la Sacra Congregazione per la Dottrina della Fede, sia collettivamente sia individualmente, secondo la natura delle cose, sono coperte dal segreto proprio di questa Congregazione, ossia segreto pontificio, secondo quanto prescritto dall'Istruzione riguardante questo Segreto (cfr. AAS 66 [1974] 89-92).

*****************************************************************

AAS 66 [1974] 89-92).

Acta Pauli Pp. VI 89
RESCRIPTUM EX AUDIENTIA
INSTRUCTIO
de secreto pontificio


Secreta continere quantum hominum naturae congruat, ex eo imprimis
patet quod, etsi multae res exterius agendae sunt, earum tamen
ortus et meditatio in intimo corde conduntur et nonnisi post maturam
cogitationem prudenter eae efferuntur.
Silere igitur, res quidem perdifficilis, perinde ac palam consideratoque
loqui ad perfectum hominem pertinent : tempus est enim tacendi
et tempus loquendi (cf. Ecole. 3, 7) et ille perfectus est vir, qui linguam
suam refrenare noverit (cf. lae. 3, 2).
Quod in ipsa contingit Ecclesia, quae est communitas credentium,
qui cum iis mandatum sit munus praedicandi et testificandi Evangelium
Christi (cf. Me. 16, 15; Act. 10, 42), tamen officio tenentur sacramentum
abscondendi verbaque conferendi in corde, ut opera Dei recte
lateque manifestentur, eiusque sermo currat et clarificetur (cf. i7
Thes. 3, 1).
Merito igitur iis, qui Populi Dei servitio destinantur, quaedam
secreto tegenda concreduntur, ea scilicet, quae revelata aut suo non
tempore modove revelata, Ecclesiae aedificationi obsunt vel publicum
bonum pessumdant vel" denique privatorum et communitatum
inviolabilia iura offendunt (cf. Instr. Communio et progressio, 121).
Haec omnia conscientiam semper obligant, et imprimis secretum
ob Paenitentiae sacramenti disciplinam severe servandum, ac deinde
secretum officii, vel secretum commissum, quod dicitur, praeter secretum
pontificium, de quo in hac Instructione est sermo. Etenim patet,
cum in publica re versemur, quae totius communitatis bonum tangit,
non a quovis privato, iuxta propriae conscientiae dictamen, sed ab
eo, qui curam communitatis legitime habet, statuendum esse quando
vel qua ratione et gravitate huiusmodi secretum imponendum sit.
Ii vero, qui tali secreto devinciuntur, non quasi exteriore lege se
astrictos esse censeant, sed potius propriae humanae dignitatis imperio
: honori nempe sibi ducant debita in publicum bonum servare
secreta.
Quod autem ad Curiam Romanam attinet, negotia, quae ab ea
90 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
in universalis Ecclesiae servitium tractantur, communi secreto ex
officio obteguntur, cuius moralis obligatio vel ex superioris praescripto
vel ex rei natura et momento dimetienda est. At in quibusdam
rebus gravioris momenti peculiare urgetur secretum, quod
pontificium nuncupatur et gravi semper obligatione servandum est.
De secreto pontificio Instructionem edidit Secretaria Status
die XXIV mensis iunii anno MDCCCCLXVIII ; postquam vero quaestio
considerata est penes coetum Cardinalium moderatorum Dicasteriorum
Curiae Romanae, eiusdem Instructionis normas quasdam immutare
visum est, ut, materia et obligatione huius secreti accuratius
definita, eius observatio congruentius urgeretur.
Normae igitur sunt, quae sequuntur.
ART. I
Secreto pontificio comprehenduntur :
1) Praeparatio et compositio Documentorum Pontificiorum, pro
quibus eiusmodi secretum expressis verbis requiratur;
2) Notitiae ratione officii cognitae, respicientes res quae a Secretaria
Status vel a Consilio pro publicis Ecclesiae Negotiis aguntur,
quaeque sub secreto pontificio tractandae sunt;
3) Significationes et denuntiationes doctrinarum scriptorumque
typis editorum factae S. Congregationi pro Doctrina Fidei, nec non
earum examen, iussu eiusdem Dicasterii institutum ;
4) Denuntiationes extra iudicium acceptae circa delicta contra
fidem et contra mores, et circa delicta contra Paenitentiae sacramentum
patrata, nec non processus et decisio, quae ad hasce denuntiationes
pertinent, salvo semper iure eius, qui ad auctoritatem delatus est,
cognoscendae denuntiationis, si id necessarium ad propriam defensionem
fuerit. Denuntiantis autem nomen tunc tantum patefieri licebit,
cum auctoritati opportunum videatur ut denuntiatus et is, qui eum
denuntiaverit, simul compareant;
5) Relationes a Legatis Sanctae Sedis confectae circa res pertinentes
ad secretum pontificium;
6) Notitiae ratione officii cognitae, quae respiciunt ad creationem
Cardinalium ;
Acta Pauli Pp. VI 91
7) Notitiae ratione officii cognitae, quae attinent ad nominationem
Episcoporum, Administratorum Apostolicorum ceterorumque Ordinariorum
episcopali dignitate praeditorum, Vicariorum et Praefectorum
Apostolicorum, ac Legatorum Pontificiorum, itemque inquisitiones ad
has causas spectantes;
8) Notitiae ratione officii cognitae, quae respiciunt ad nominationem
Praelatorum Superiorum et Officialium maiorum Curiae Romanae
;
9) Quidquid attinet ad arcanas notas (vulgo : Cifrari) et ad scripta
arcanis notis exarata ;
10) Negotia vel causae, quae a Summo Pontifice, a Cardinali
alicui Dicasterio praeposito, et a Legatis Sanctae Sedis tam gravis
esse momenti censentur, ut secreti pontificii tutelam postulent.
ART. II
Obligatione servandi secreti pontificii tenentur :
1) Cardinales, Episcopi, Praelati Superiores, Officiales maiores
et minores, Consultores, Periti et ministri inferioris ordinis, ad quos
spectat pertractatio quaestionum, quae secreto pontificio subiciuntur;
2) Legati Sanctae Sedis eorumque ministri, qui praedictas quaestiones
tractant, nec non ii omnes, qui ab iisdem ad consulendum de
his causis vocantur;
3) Ii omnes, quibus in peculiaribus causis secretum pontificium
servandum imponitur;
4) Ii omnes, qui culpabiliter notitiam acceperint documentorum
et rerum, quae secreto pontificio subiciuntur, vel etiam, accepta sine
culpa huiusmodi notitia, certo sciant ea secreto pontificio adhuc contegi.
ART. III
1) Qui secreto pontificio adstringitur, ad illud servandum gravi semper
obligatione tenetur.
2) Si violatio ad forum externum delata fuerit, qui accusatur violationis
secreti iudicabitur a peculiari quadam Commissione, quae constituetur
e Cardinali Dicasterio competenti Praeposito, vel, si is desit, ex
92 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
Officii moderatore ad quem spectat; haec Commissio congruas poenas
irrogabit, pro gravitate delicti eiusve damni.
3) Si is, qui secretum violavit, Romanae Curiae operam praestat, in
poenas incurrit in Ordinatione Generali statutas.1
ART. IV
Qui ad secretum pontificium ratione muneris admittuntur, iusiurandum
dare debent iuxta formulam, quae sequitur :
Ego . . .
constitutus coram . . .
tactis per me sacrosanctis Dei Evangeliis, promitto me fideliter (( secretum
pontificium)) servaturum esse in causis et in negotiis quae sub
eodem secreto sunt tractanda,2 adeo ut nullo modo, sub quovis praetextu,
sive maioris boni, sive urgentissimae et gravissimae causae,
secretum praefatum mihi violare liceat.
Secretum, ut supra, me servaturum esse promitto etiam causis et
negotiis finitis, pro quibus tale secretum expresse imponatur. Quod
si in aliquo casu me dubitare contingat de praefati secreti obligatione,
in favorem eiusdem secreti interpretabor.
Item scio huiusmodi secreti transgressorem peccatum grave committere.
Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta eius Evangelia, quae propriis
manibus tango.
Hanc Instructionem PAULUS V I , Summus Pontifex, in
Audientia infrascripto concessa die iv mensis Februarii, anno
MDCCCCLXXIV, approbavit et publici iuris fieri iussit, ea
lege ut a die xiv mensis Martii eiusdem anni vigeret, contrariis
quibuslibet non obstantibus.
IOANNES Card. VILLOT
Secretarius Status
1 Cf. Ibid. art. 39, § 2, art. 61, n. 5 et art. 65, § 1, n. 3.
2 Pro iis, qui ad secretum pontificium admittuntur in aliqua peculiari causa:
servaturum esse in causa mihi commissa.



AAS 66 [1974] 89-92).


Fraternamente CaterinaLD

"Siamo mendicanti e chiediamo agli altri anche le loro idee, come la staffetta della posta che riceve il documento dalle mani di uno e poi corre per darlo ad un altro. Faccio una timida parafrasi delle parole di chi ci ha preceduto nel cammino della fede, per annunciarle ad altri."
(fr. Carlos Alfonso Azpiroz Costa OP
Maestro dell’Ordine)