00 06/07/2012 18:15

[SM=g1740717] [SM=g1740720] NOVENA AD SACRUM COR (Latin)

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
R. Amen.

Domine Iesu, qui ineffabiles Cordis tui dulcedines ac divitias Ecclesiae
Sponsae tuae singulari dilectione aperire dignatus es: concede nobis
famulis tuis, ut gratiis caelestibus, ex hoc dulcissimo fonte manantibus,
ditare et recreari mereamur. 
R.
Amen.

V. Cor Iesu, flagrans amore nostri.
R. Inflamma cor nostrum amore tui.

O divinum Cor Iesu, praesta, quaesumus, animabus purgantibus requiem
aeternam, morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam,
paganis fidei lucem, nobis nostrisque omnibus tuam benedictionem. Tibi ergo,
Cor Iesu piissimum, omnes has animas commendimus et pro ipsis tibi offerimus
omnia merita sacri Cordis tui. 
R.
Amen.

V. O Sacrum Cor Iesu, Patris voluntati obsequentissimum.
R. Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus semper.

Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et
invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus
divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere
diligamus et a tua numquam laude cessemus. 
R.
Amen.

(Hic morare ad Sacrum Cor petendum)

V. O sacrum Cor Iesu, salutis nostrae sitientissimum.
R. Revoca nos praevaricatores ad Cor, ut non moriamur in peccatis nostris.

Oremus. Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulnerato
peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largiri
dignaris; concede, quaesumus, ut illi devotum pietatis nostrae praestantes
obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eumdem
Christum Dominum nostrum. 
R.
Amen.

LITANIAE SACRATISSIMI CORDIS IESU (Latin)

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, …………….…… miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Cor Iesu, Filii Patris aeterni,
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris
   a Spiritu Sancto formatum,
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum,
Cor Iesu, maiestatis infinitae,
Cor Iesu, templum Dei sanctum,
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi,
Cor Iesu, domus Dei et porta caeli,
Cor Iesu, fornax ardens caritatis,
Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum,
Cor Iesu, bonitate et amore plenum,
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus,
Cor Iesu, omni laude dignissimum,
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium,
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri
   sapientiae et scientiae,|
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo
   divinitatis,
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit,
Cor Iesu, de cuius plenitudine
   omnes nos accepimus,
Cor Iesu, desiderium collium aeternorum,
Cor Iesu, patiens et multae misericordiae,
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te,
Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis,
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris,
Cor Iesu, saturatum opprobriis,
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra
Cor Iesu, usque ad mortem obediens factum
Cor Iesu, lancea perforatum,
Cor Iesu, fons totius consolationis,
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra,
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra,
Cor Iesu, victima peccatorum,
Cor Iesu, salus in te sperantium,
Cor Iesu, spes in te morientium,
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

miserere nobis.

V. Iesu, mitis et humilis corde,
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui, et
in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque
misericordiam tuam petentibus tu veniam concede placatus, in nomine eiusdem
Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.

[SM=g1740750] [SM=g1740752] NOVENA AD BEATAM MARIAM VIRGINEM (Latin)

 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
R. Amen.

 

Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix; nostras
deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis
cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.
R. Amen.

 

V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
R. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.

 

Memorare, o piisima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad
tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia esse
derelicta. Nos tali animati confidentia ad te, Virgo Virginum, Mater,
currimus; ad te venimus; coram te gementes peccatores assistimus. Noli, Mater
Verbi, verba nostra despicere, sed audi propitia et exaudi. 
R.
Amen.

 

V. Benedicta tu in mulieribus.
R. Et benedictus fructus ventris tui.

 

O pura et immaculata, eadem benedicta Virgo, magni Filii tui universorum
Domini Mater inculpata, integra et sacrosanctissima, desperantium atque reorum
spes, te collaudamus. Tibi ut gratia plenissimae benedicimus, quae Christum
genuisti Deum et Hominem: omnes coram te prosternimur: omnes te invocamus
et auxilium tuum imploramus. R. Amen.

 

(Hic morare ad Beatam Mariam Virginem petendam)

 

V. O Maria, sine labe concepta,
R. Ora pro nobis qui ad te confugimus.

 

Oremus. Sancta Maria, succurre miseris; iuva pusillanimes; refove
flebiles; ora pro populo; interveni pro clero; intercede pro devoto femineo
sexu: sentiant omnes tuum iuvamen, quicumque celebrant tuam sanctam
commemorationem. Assiste parata votis poscentium et reporta nobis optatum
effectum. Sint tibi studia assidua orare pro populo Dei, quae meruisti,
benedicta, Redemptorem ferre mundi, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.

LITANIAE LAURETANAE [SM=g1740752]

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, …………………. miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,

Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Sancta Maria, ………………………….. ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix,

Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,
Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua caeli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,.
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in caelum assumpta,
Regina sacratissimi Rosarii,
Regina pacis,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

miserere nobis.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua
mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosae beatae Mariae semper
Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui
laetitia. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

[SM=g1740738]

Fraternamente CaterinaLD

"Siamo mendicanti e chiediamo agli altri anche le loro idee, come la staffetta della posta che riceve il documento dalle mani di uno e poi corre per darlo ad un altro. Faccio una timida parafrasi delle parole di chi ci ha preceduto nel cammino della fede, per annunciarle ad altri."
(fr. Carlos Alfonso Azpiroz Costa OP
Maestro dell’Ordine)